- RHAPSODOMANTIA
- RHAPSODOMANTIAGraece Ῥαψῳδομαντεία et Ῥαψῳδομαντικὴ, Divinationis genus, quod per sortes fiebat, Virgilianas plerumque, aut Homericas; Ael. Spartian. in hadriano Caes. c. 2. Quô quidem tempore cum sollicitus, de Imepratoris erga se iudicio, Virgilianas consuleret,Quis procul ille autem ramis insignis olivaeSacra ferens? nosco crines incanaque mentaRegis Romani, primam qui legibus urbemFundavit, Curibus parvis et paupere terrâ,Missus in Imperium mognum, cui deinde subibit:Sors excidit etc. Varii autem huius Μαντείας modi fuêre. Interdum nobilis alicuius Poetae selectos versus in pitraciis describebant: quibus in situlam coniectis idem ordo servabatur, qui in aliis sortitionibus, queis urna interveniebat, et de hoc genere proprie dicebatur, sors excidit vel exstitit, Graece κλῆρος ἐξέπεςε. Interdum versus fatidicos in tabella describebant, et talorum arbitrante aleâ divinationem peragebant: et hic est πίναξ ἀγυρτιχὸς, seu ἀγυρτικὴ ςανὶς cuius crebra in Graecorum libris mentio. Fuit et alius modus, Ῥαψωδομαντέιας, cum temere arreptô apertôque Poetae cuiusdam librô, ut quidque se primum oculis obiecerat, pro sorte id et oraculi loco habebatur, de quo vide Augustin. Confessionum l. 4. c. 3. Atque hoc divinationis genus, a paganis acceptum, etiam Rabbinorum curiositas frequentavit et veteres quoque Christiani nonnumquam usurpârunt, substitoto in Poetarum locum Sacri Foederis utrôque Testamentô. Gregorius Turon. l. 4. tmem. 16. Positis Clerici tribus libris supra Altarium, i. e. Prophetiae, Apostoli atque Euangeliorum, oraverunt ad Dominum, ut Christinano quid eveniret ostenderet. Mox. Apertô igitur primô omnium Prophetarum librô, reperiunt, Auferam maceriam eius. Et l. 5. Ego vero, reseratô Salomonts librô, versiculum qui primus occurrit, arripui, qui haec continebat, Oculum qui adversus aspexerit Patrem —— Post haec contmuatb triduô in ieiuniis, vigiliis atque ordmationibus, ad beatum tumulum iterum accedens revolvit librum, qui erat Regum. Versus autem prinus paginae, quam reseravit, hic erat: Pro eo quod dereliquistis Dominum Deum etc. Vide eiusdem librum 5. tmem. 49. et Nicephorum Gregoram, l. 8. ubi similis Andronici Seni consultatio, aperto Psalmorum libro. Aliquando vero, qui consulebant, non aperiebant ipsi librus sacros, sed de voce Diaconi legentis in Ecclesia omen captabant, cuius rei exemplum est, apud eundem Gregorium, l. 8. tmem. 4. Vide quoque Metaphrastem in Octobri de B. Cypriano (qui alius est ab eo, cuius hodie scripta exstant) loquentem et plura hanc in rem, apud Casaubonum, Not. ad Spartianum, l. c. ut et hîc passim, inprimis voce Prognosticon, it. in Psalterium aperiendi ritu; et infra in voce Sortet.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.